Gyaros[1][2] (Graece Γυάρος, vulgo etiam Γιούρα) est insula Aegaei maris, in catena insularum Cycladum inclusa. Ad demum Syrum in regione Aegaei Australis pertinet.
Gyaros inter insulas maiores Andros, Tenos, Syros, Cythnos et Cea sita areae est 19 km² (longitudo maxima: 8,5 km, latitudo maxima: 4,5 km). Insula est arida, minima vegetatione, montuosa; summus mons ad altitudinem 490 metrorum surgit.
In insula orientali antiqua vestigia agrorum, qui gradatim ad planitiem redierunt, inveniuntur. Ibi prope fontem molesque reliquiae sunt vici antiqui Gyari. Insula pauper et arida erat ː itaque tempore Romanorum metuendus exsilii locus fuit quem senatores relegatis collegis deprecari solebant ː tum imperatori clementiam suam ostendere licebat dum aliam et proximam insulam invicem designat[3]. Post secundum bellum mundanum et imprimis tribunis regentibus (1967–1974) in insula castra carceralia erant hominum, qui pro regimine factionis communisticae pugnaverant aut postea regimini tribunorum contrarii fuerunt.
- ↑ Cic. Att. 5.12.1 et 5.12.2; Mela Chor. 2.111; Tac., Ann. 3,68-69; 4,30.
- ↑ Etiam Gyara (a Γύαρα, τά) n/pl (Antoninus Pius apud Frontonem, epist. 2.2) et Gyara f. (Plin. nat. 8.104 & 222; Sen. Helv. 12.6.4).
- ↑ Tacitus, Annales 3,68-69; 4,30. Philo Alexandrinus, In Flaccum 151. Iuvenalis 1,73; 10,170