www.fgks.org   »   [go: up one dir, main page]

Jump to content

Alexander Lăpușan

E Vicipaedia
Wikidata Alexander Lăpușan
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Februarii 1955; Țăndărei
Obitus: 17 Maii 2016;
Patria: Romania

Alexander (Dacoromanice Alexandru) Lăpușan (natus die 1 Februarii 1955 in Ţăndărei in Ialomiţa circulo; mortuus die 17 Maii 2016) machinator et rerum politicarum peritus Dacoromanicus fuit.

Ad usque annum 1980 apud Institutum Polytechnicum Iassii mechanicae agriculturae studebat atque machinator factus est. Deinde ad annum 1989 pro societate commerciali in Claudiopoli operam dedit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Lăpușan, sodalis factionis Socialis Democraticae[1], annis 19901992 atque 19962004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. Anno 1991 praefectus urbis oppidi Dej erat et annis 1992–1996 secretarius statalis in ministerio agriculturae Romaniae erat. A die 3 Septembris ad usque 11 Decembris 1996, Lăpușan etiam ipse minister agriculturae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fungebatur. Die 17 Maii 2016 mortuus est[2].

Uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]