Cingulum sive zona (Graece ζώνη) est fascia flexibilis plerumque e corio, texto aut fibra facta, quae lumbos circumdat. Cingulo est vestimenta sicut bracas aut gonnas tenere, iterdum etiam gladium, marsupium et varia ornanda.
Cingularius est artifex qui cingula facit.[1] Cingula autem est fascia qua ephippium in dorso equi figitur.[2]
Origo cinguli ex aevo praehistorico repetit; inventa sunt cingula aetatis aëneae ex aere facta. Antiquitate cingulo ad gradum militarem, religiosum, vel civilem distinguendum utebantur. Medio aevo cingulum vim, potestatem, et fidelitatem coniugalem significavit.
Nexus interni