[16]
illud vero geminum
consiliis Catilinae et Lentuli, quod me domo mea expulistis,
Cn. Pompeium domum suam compulistis. neque enim
me stante et manente in urbis vigilia neque resistente Cn.
Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem
publicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam
poenas expetistis quibus coniuratorum manis mortuorum
expiaretis; omne odium inclusum nefariis sensibus impiorum
in me profudistis. quorum ego furori nisi cessissem, in
Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. quod autem
maius indicium exspectatis nihil inter vos et Catilinam
interfuisse quam quod eandem illam manum ex intermortuis
Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique perditos
conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos
armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque
omnium bonorum vitam obicere voluistis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.