www.fgks.org   »   [go: up one dir, main page]

Ars

Redactio 18:18, 17 Maii 2014 a conlatore Amahoney (disputatio | conlationes) facta (add new formula (10,000 Paginae))

Ars (artis, f.) est disciplina vel operandi modus, partim translaticius partimque novatus, qui nihil est nisi facultas longam seriem actionum specialium exsequendi ut finis quidam attingantur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, comprehendit omnes vias et modos res bene agendi discendos.

Signum quod feminam summae artis gymnasticam monstrat.
Multa aedificia, elegante aedificata, arte instructa, Hongcongi in Sina.

Artifex est qui aliquam artem exercet. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur; et saepe censentur per suum magnum opus. Lucretius per suum De Rerum Natura, Michael Angelus Bonarotius per Davidis signum, Gulielmus Shakesperius per tales ludos sicut Romaeus et Iulia et Amletus, Princeps Daniae, Thomas Edison per globulum electricum, Gulielmus Marconi per radiophonum, etc.

Olim omnes artes in artes liberales et artes illiberales divisae sunt. Artes sic liberales appellabantur quae censebantur hominibus liberis discendi aptae. Per aetates autem, notio de eo quod hominibus liberis aptum est aliquanto mutavit; et, ut exempla infra data monstrant, multae novae artes hominibus liberis dignae tandem creatae sunt, quae inter artes liberales traditionales non censetur. Illae bellae artes specialiter ad operis artistici pulchritudinem cultivantur. Artes ingeniariae, ad contrarium, sine fine aesthetico, ortae sunt specialiter ad propositum oeconomicum scientificumque.

Artium exempla

Vide etiam

Nexus externi

  Vicimedia Communia plura habent quae ad artem spectant.


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA