[5]
quo decreto quis non perspicit
hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus
appellare1 eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus
arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio
Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse
nomen a quo populum Romanum generatum accepimus,
non2 ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit
Antonium? nam si ille3 non hostis, hos4 qui consulem
reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et
loco, Quirites5, reclamatione vestra factum pulcherrimum
Martialium comprobavistis6: qui se ad senatus auctoritatem,
ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt,
hostem illum et latronem et parricidam patriae
reliquerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.